Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Genesis
Caput 1 · 27
Vulgata
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
Glossa Ordinaria
Et creavit Deus hominem ad imaginem,etc.BEDA, in Gen., c. 1Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur.Et creavit Deus,etc.AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22Notandum quod sicut in creanda luce dicitur:Fiat lux,et statim sequitur,et facta est lux;sic cum dicitur:Faciamus hominem,infertur,et fecit Deus hominem ad imaginem Dei:quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter praeseminata.Masculum et feminam creavit eos,etc.BEDA, in Hexaem.Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas praeferatur.BEDA, ISID., ut supra.Post haecfecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam,virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus:Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamusI Cor. 9.