Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Genesis
Caput 1 · 19
Vulgata
et factum est vespere et mane dies quartus
Glossa Ordinaria
Et factum est vespere et mane,etc.BEDA, in Hexaem., tom. 2, col. 13In hac vespera populus Dei in Aegypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret.Et factum est vespere,etc.ISID., ubi supra.Mane quartae diei regnum David. Haec aetas similis est juventuti, quae inter omnes regnat aetates, et firmum est omnium aetatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunae splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellae vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento.