Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Genesis
Caput 1 · 12
Vulgata
et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
Glossa Ordinaria
Et protulit terra herbam,etc.GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. 6, c. 16, tom. 1Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quae verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis.Lignumque.Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait:Quod tibi non vis fieri, alii non fecerisTob. 4.Et alibi:Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem illis faciteMatth. 7.Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere.Sementem.STRAB., RAB.Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum fructus praeparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit:Mente servio legi Dei,etc.Rom. 7.