Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Exodus
Caput 1 · 19
Vulgata
quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
Glossa Ordinaria
Quae responderunt,etc.AUG. in Gen., tom. 3.Quaeritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in coelis est, non eos aestimo linguae modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare.GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3.Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatae sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam.AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3.Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.