Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Petri II

Caput 1 · 12

Vulgata

propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate

ID XML 45026

Glossa Ordinaria

Vos incipiam semper commonere de his.Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incoeptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum saepius iterare, vobis non sit onerosum saepius audire.Et quidem scientes.BEDA.Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus praesentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.

ID XML 50230