Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Titum
Caput 1 · 6
Vulgata
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
Glossa Ordinaria
Sine crimine.Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato.Unius uxoris virum.(HIERON.Epist. ad Oceanum.) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire.Filios habens fideles.Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.