Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Romanos

Caput 2 · 1

Vulgata

propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

ID XML 42499

Glossa Ordinaria

Propter quod,etc. Hoc communiter de gentibus et Judaeis. Judaeus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judaeum: uterque homo, non spiritus. Si Judaeus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatrae. Si gentilis Judaeum de legis praevaricatione, et ipse praevaricator naturalis legis.Inexcusabilis.Quia tu ipse testis es damnationis tuae, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis.Qui judicas.In quo ostendit se esse quod non est, id est justum.Eadem enim agis.Inanem excusationem gentium et Judaeorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judaeus: Etsi agam eadem, tamen me Judaeum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus,Qui judicas,etc.THEOD.Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur.

ID XML 48602