Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Romanos
Caput 1 · 8
Vulgata
primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
Glossa Ordinaria
Gratias ago.Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere.Deo meo.AUG., lib. de Ovibus.Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiae ejus cultores esse probantur.Pro omnibus vobis.Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia.Quia fides.AMBR.Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Haec autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.