Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Romanos
Caput 1 · 3
Vulgata
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
Glossa Ordinaria
Qui factus est ei.Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati haereticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo,secundum carnem,divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia.AUG.Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum.ID. Expos. in hanc epist.Christus ergo una persona est geminae substantiae: nec tamen Deus et homo pars hujus personae dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.