Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Romanos
Caput 1 · 25
Vulgata
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
Glossa Ordinaria
Quia commutaverunt.Exsequitur latius per partes culpam et poenam, ut comparet.Quia commutaverunt.Ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt, qui non erat, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori. Et exsequitur partes immunditiae, quod feminae in feminas, masculi in masculos: in quibus comparat poenam culpae, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit:Et mercedem.Commutaverunt veritatem.AMBR.Nomen Dei qui est verus, dederunt his qui non sunt dii.AUG.Veritas creaturae a Deo est, sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt, creaturas tanquam Creatorem colentes.Et coluerunt,etc. Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum, ut solem, addit:Et servierunt creaturae.Hic damnat quae in simulacris intelligebant.Amen.Quasi dicat: Verum est, quod Deo vero benedictio est in saecula: diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt, est falsitas.