Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Romanos

Caput 1 · 23

Vulgata

et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

ID XML 42489

Glossa Ordinaria

Et mutaverunt.AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium.Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur.In similitudinem imaginis.Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum.Hominis et volucrum,etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Aenaeae in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romae subjugata.AMBR.Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani.AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33.Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos daemones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.

ID XML 48593