Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Romanos
Caput 1 · 20
Vulgata
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
Glossa Ordinaria
A creatura.GREG., lib. XXIX Moral., c. 8.Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde:Praedicate Evangelium omni creaturaeMarc. 16..Cum cognovissent,etc.AUG., Serm. LV de Verb. Dom.Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.