Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Romanos
Caput 1 · 17
Vulgata
iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
Glossa Ordinaria
Justitia enim Dei.AMBR.Est quae gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus.Revelatur.AUG.Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt.Ex fide,etc.,AMBR.Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei.AUG.Fides est qua creduntur ea quae non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus.Sicut scriptum est.In Abacuccap. 2.ita est:Justus autem ex sua fide vivet.Sed hoc et talia plura testimonia quae ponit, ab Hebraicae veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetae sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.