Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Galatas

Caput 1 · 8

Vulgata

sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit

ID XML 43600

Glossa Ordinaria

Sed licet nos,etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret.Praeterquam quod.AUG.Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi praejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via.Anathema sit.Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus praeceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine coeno fluebat. Sed venit angelus de coelo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo:Gustate, et eritis sicut diiGen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt.Anathema.Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud:Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius AnathemaNum. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Graeca lingua ab his rebus quae votae et persolutae, id est promissae et redditae sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.

ID XML 49337