Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Galatas
Caput 1 · 15
Vulgata
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
Glossa Ordinaria
Cum autem placuit.Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post.Segregavit ex utero matris.Unde de Jeremia legitur:Priusquam te formarem in utero, novi teJerem. 1.. Qui ergo praescit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum.Ex utero.Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisaei, de numero quorum separatus est.