Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Galatas
Caput 1 · 10
Vulgata
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
Glossa Ordinaria
Modo.Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei praedicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judaeis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex.Si adhuc.Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quae si negligentius agitur, laedit exemplo. Unde alibi:Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeoII Cor. 10.. Item:Sine offensione estote Judaeis et Graecis Ecclesiae DeiII Cor. 8.. Item:Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibusMatth. 5.. Item:Luceant opera vestra coram hominibus,etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quaeramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde:Nolite facere justitiam vestram coram hominibus,ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.