Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Ephesios
Caput 1 · 10
Vulgata
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
Glossa Ordinaria
In dispensatione.Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiae, quo implere quae caeteris temporibus promissa vel praefigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non praedocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum.Instaurare.AUG.Instaurantur autem quae in coelis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur.Omnia, quae in coelis.Id est, angelos; vel:instaurare,id est, supplere.Quae in terra.Id est homines, qui peccato depravati erant.In ipso.Id est per Christum.