Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Colossenses

Caput 1 · 23

Vulgata

si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

ID XML 44023

Glossa Ordinaria

Si tamen permanetis.Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non aestimandus est quisquam.In universa.Quae nova creatura modo est sub coelo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.

ID XML 49615