Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Iudae

Caput 1 · 4

Vulgata

subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

ID XML 45212

Glossa Ordinaria

Gratiam transferentes.Duritiam et districtionem legis: quae dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per poenitentiam, et eleemosynae fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari.

ID XML 50361