Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Iudae

Caput 1 · 12

Vulgata

hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

ID XML 45220

Glossa Ordinaria

Maculae.Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculae illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes.Nubes.Comparat se praedicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed haeretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in coelum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiae.Arbores autem.Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quae sunt in aliis exstirpent.Bis mortuae.BEDA.Semel moritur quae non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.

ID XML 50368