Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Iohannis I
Caput 2 · 1
Vulgata
filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
Glossa Ordinaria
Filioli mei, haec scribo,etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis.Si quis peccaverit.Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet.Advocatum.Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat.Justum.Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.