Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Iohannis I
Caput 1 · 5
Vulgata
et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
Glossa Ordinaria
Et haec est annuntiatio.Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere,quia Deus lux est.Hac sententia divinae puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichaei confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam.Annuntiamus,etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebrae eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus.