Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Ecclesiastes

Caput 1 · 7

Vulgata

omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

ID XML 18027

Glossa Ordinaria

Omnia flumina intrant in mare.Dicunt philosophi, aquas dulces, quae mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terrae venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud:Terra es, et in terram ibisGen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant.HIER.Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiae sanguisugae.

ID XML 35339