Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Canticum Canticorum Salomonis
Caput 2 · 10
Vulgata
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Glossa Ordinaria
Surge propera.Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat.Surge propera.GREG.Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia praesentis vitae torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttae sunt necessariae, ut pluvia praedicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enimapparent flores in terra,quando de aeterna beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit quae jam in floribus odoratur exiens, quae postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit.Tempus amputationis advenit.Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quae valent, uberius fructum ferant. Ideosurge,quia ego patiens pro te fluctus sedavi.Veni.Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulae praedicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut praedices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.