Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Canticum Canticorum Salomonis
Caput 2 · 1
Vulgata
ego flos campi et lilium convallium
Glossa Ordinaria
Ego flos.Quia praesentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in praesenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium praedicationis accingaris. Etlilium convalliummagis quam montium, quia claritatem meae humanitatis, vel splendorem aeternae lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quaerere, unde subdit,Sicut lilium.Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur.