Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Canticum Canticorum Salomonis
Caput 1 · 2
Vulgata
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
Glossa Ordinaria
Oleum effusum nomen tuum.Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim praedicatur.Oleum effusum,id est, in universa terra Christi nomen praedicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judaeae tantum claudebatur angustiis.Ideo adolescentulae dilexerunt te.Haec dicens, adolescentulas conspicit, quae dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsae laudatur eloquiis. Universae Ecclesiae, quae unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulae sunt: non vetustae per culpam, sed novellae per gratiam, non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem congruae fecunditatem. Et quia oleo tuae gratiae omnes dolores criminum evacuasti,Ideo adolescentulae,etc.