Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Canticum Canticorum Salomonis
Caput 1 · 12
Vulgata
fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
Glossa Ordinaria
Fasciculus.Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhae comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiae, altitudinis quinque cubitorum, similis spicae quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quae medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit.Ubera mea.Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel:In Aegypto fractae sunt mammae tuaeEzech. 23..