Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Actus Apostolorum
Caput 1 · 13
Vulgata
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
Glossa Ordinaria
Et cum introissent.In Graeco ita ponitur:Cum introissent civitatem, in coenaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus,etc. In Graeco sic est ordo nominum:Petrus et Andraeas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Coenaculum,etc.BEDA.Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiae et virtutis conscendunt.Coenaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superaedificatae et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum.Petrus et Joannes.Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus caeteris amabant. Primus (si fas est dici) plus caeteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum.Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Israel reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub aeneo mari; duodecim stellae in corona sponsae; duodecim fundamenta; duodecim portae; duodecim menses anni; duodecim horae diei; duodecim fructus ligni vitae.Zelotes.BEDA.Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananaeus. Chanazelusinterpretatur. Erat enim de vico Galilaeae ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum.Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunae crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.