Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Prophetia Isaiae
Caput 1 · 1
Vulgata
visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
Glossa Ordinaria
Visio Isaiae,etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus coelum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque saepe pro intelligere ponitur: unde saepe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetae quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quae superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, coeli, et auribus percipe, terra.HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant.ID., Ibid.Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit:Servus inutilis sum; quod debui facere, feci.Filii Amos.ID., ibid.Amos, pater Isaiae, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt.Super Judam et Jerusalem.ID., ibid.Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum haec praedicta esse.Visio Isaiae,etc.HIER., ibid.Pro Juda, in quo signantur duae tribus, etc., usque ad de qua:Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.In Diebus Oziae.ID., ibid.Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostrae historiae appareant antiquiores quam gentiles.