Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Primus Regum
Caput 1 · 1
Vulgata
fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
Glossa Ordinaria
Ramathaim Sophim, de monte,etc.ORIG., hom. de Elcana.SiveArmathaim,quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur.ID.Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annae sicut et ipsa oremus.RAB., in lib. Reg.Prius historicae prophetiae generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis.HIERON., lib. de Nom. Heb.Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens:Dominus possedit me:qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, haec est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit.Jeroham,misericors.Eliu,Deus meus.Thohu,signatus.Suph,effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait:Deus meus, Deus meusMatth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde:Unguentum effusum nomen tuumCant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia.Ephrathaeus,frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathaeus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quae post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraimut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quae sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu EphraimGREG., in lib. Reg.Phenenna est synagoga, quae secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quae olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quae interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit.Silo.Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.