Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iudith
Caput 1 · 1
Vulgata
Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis
Glossa Ordinaria
Arphaxat.RAB., ubi supra.Mystice, per Arphaxat superbi exprimuntur, quorum conatus et labor qui per vastum tumoris et elationis agitur facile in potestatem Nabuchodonosor, id est diaboli cadit: ipse est enim rex super omnes filios superbiae:Quam appellavit.Quae Mediae provinciae metropolis est, quam Deiocus Medorum rex condidit, sed Arphaxat mirabiliter amplificavit, sicut Daniel propheta, secundum Josephum sub Dario rege in eadem civitate Mediae mausolaeum valde praeclarum constructum mira arte posuit, quod quacunque die cernitur eadem constructum putatur, quia sic pulchritudo nova et materia solida. Ibi usque hodie reges Persarum atque Medorum sepeliuntur et cui haec cura committetur sacerdos Judaeus est.In gloria.Hi in curribus et hi in equis, etc. Sed Deus currum Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.