Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Iob

Caput 1 · 1

Vulgata

vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

ID XML 13509

Glossa Ordinaria

Vir erat in terra Hus.GREG. in Job, tom. 1.Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus.GREG. Ibid.Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt.ID., ibid.Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur.Simplex.Necesse est ut simplicitatem columbae astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur.Timens Deum.Salomon:Qui timet Deum nihil negligitEccle. 7..Ibid.Item Salomon:Qui in uno offendit, multa bona perdetEccle. 9..Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quae et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident.

ID XML 32274