Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Timotheum II

Caput 1 · 1

Vulgata

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu

ID XML 44345

Glossa Ordinaria

Paulus apostolus.Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad praedicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suae instanti.Per voluntatem Dei.Non meis meritis, quasi dicat: Similiter et tu gratis missus es, et ideo praedicandae gratiae magis obnoxius.

ID XML 49791