Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Romanos
Caput 1 · 1
Vulgata
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
Glossa Ordinaria
Paulus.BED.Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus.AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulusinquietudoettentatiointerpretatur.AMB.Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui.HIER. Com. in Ep. ad Philem.Paulus a primo spolio quod Ecclesiae contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit.Servus.Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis:Qui enim se humiliat, exaltabiturLuc.XIV.AUG.Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judaeis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judaeis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium praedicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, praemittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judaeis tamen cognitum recte praeponitur: etsi pluribus indita haec nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos.Vocatus.Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis.Apostolus.Ecce de humili altus.Segregatus.A doctrina scribarum et Pharisaeorum: hoc contra Judaeos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde:Segregatemihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eosAct. 13..Evangelium.HAYM.Bona annuntiatio est, etc.Dei.Non ab homine inventum.