Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Philippenses

Caput 1 · 1

Vulgata

Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

ID XML 43897

Glossa Ordinaria

Paulus.More solito salutationem praemittit; deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit.Timotheus.Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos: propter hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quae scribit ab eo recipiant.Servi.Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura.Christi.Ut contra pseudo stent.

ID XML 49533