Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Philemonem
Caput 1 · 1
Vulgata
Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Glossa Ordinaria
Paulus vinctus.Non dicit,Apostolus:quod est nomen dignitatis, sedvinctus,quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quae humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolae suae faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiae vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.