Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Galatas
Caput 1 · 1
Vulgata
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
Glossa Ordinaria
Paulus, apostolus.Nomine officii terrorem incutit.Non ab hominibus.Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judaeis pseudoapostoli.Neque per hominem.Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Caeteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.