Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Epistola Pauli ad Ephesios
Caput 1 · 1
Vulgata
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
Glossa Ordinaria
Paulus Apostolus.More suo salutationem praemittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia humano generi praestita, post ipsis apostolis specialiter indulta; deinde et Ephesiis ipsis, ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et praelationem ostendit; postea ad patientiam et charitatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesiae commendans, et dona gratiae enumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militiae Christianiae armaturam describit.Sanctis omnibus.Perfectis, et non solum eis, etc.Fidelibus.Qui si non sancti, vel in fide sani.Sanctis,exercitio virtutum.Et fidelibus,fide recta quae in Christo Jesu. Recte illa duo posuit, tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Jesu. Tunc vere sancti sunt si fideles sunt in Christo. Vel: distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas majores et perfectiores, fideles minus perfectos.