Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Corinthios II

Caput 1 · 1

Vulgata

Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia

ID XML 43337

Glossa Ordinaria

Paulus apostolus.Salutationem primo more solito praemittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur praemittens, contra pseudosuperbiam,Paulum;et contra cordis praesumptionem,apostolumse nominat dicens:Paulus,etc.

ID XML 49164