Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Iacobi

Caput 1 · 1

Vulgata

Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

ID XML 44802

Glossa Ordinaria

Jacobus.Iste ecclesiae Hierosolymitanae, post apostolos ad praedicandum missos, curam et regimen suscepit.Duodecim tribubus.Praecipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit:Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt,etc. Idcirco eis scribit praecipue, et quia ipse a caeteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.

ID XML 50085