Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Apocalypsis Iohannis

Caput 1 · 1

Vulgata

apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni

ID XML 45234

Glossa Ordinaria

Apocalypsis Jesu Christi.Praeparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi:Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Quam dedit.Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto.Quae oportet fieri.Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito.Cito.Dicitcito,ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et praemia danda. Brevis labor, festinata gloria.

ID XML 50379