Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Actus Apostolorum
Caput 1 · 1
Vulgata
primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
Glossa Ordinaria
Sermonem feci.Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii.Feci.Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem.De omnibus.Dictis et factis Christi quae judicavit officio digna vel idonea suae dispensationi.Theophile.Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur.Quae coepit Jesus facere.A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est,usque in diemquo assumptus est in coelum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit:Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in coelum. Facere.Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.